# Epigrammata 4.256

Rajmund Kunić, Epigrammata, ENCOMIASTICA, 256. [254.] Ad Petrum Pizzellium, de hymno Sancti Petri, quem Stayus scripsit, …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/4.256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/4.256

Quam res, verba, modi constant! Quam quidque cohaeret,
Ac verae ad leges nectitur harmoniae!
Stayus aptavit rebus verba omnia; verbis
Omnes aptasti tu bene, Petre, modos.
Ergo quod canitur non solas influit aures,
Dulci sed mentes commovet illecebra,
Clavigerum et coeli dum laudant carmina, miro
Interea nostrum pectus amore calet:
Nec solum audimus fundi, sed fundimus ipsi
Certatim auditas corde silente preces.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
