Latin
ENCOMIASTICA, 258. [256.] Ad Varum, de ejus mirifica in scribendo facilitate, atque elegantia
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.258
Unproofread scanNot analysed yet
Quae prima occurrunt, scribis, Varo, omnia; quidquam
Nec scribis mire non sapidum, aut lepidum.
Hoc alios vincis vates; rerum optima quaeque
Prima tibi occurrunt omnia mirifice.
Non opus est ullo delectu; nil nisi pulchrum
Isto sponte sua prodit ab ingenio.