Latin
ENCOMIASTICA, 265. [263.] Ad Quintum docilem monenti
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.265
Unproofread scanNot analysed yet
Multa quidem peccas, peccantem, Quinte, moneri
At satis est; vero protinus obsequeris,
Et fidi prima correptus voce sodalis
Flectis iter, justam nec pudet ire viam.
Tam docili nihil est, quod non ignoscere possum,
Erratum quod vis et reor esse leve.