# Epigrammata 4.285

Rajmund Kunić, Epigrammata, ENCOMIASTICA, 285. [283.] Iturus ad Balthassarem Odescalchium. Poeta de se. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/4.285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/4.285

Quid currum praebes? Ad te quae ducit, amice,
Aspera nulla mihi, nullaque longa via est.
Sed tamen et currum quod praebes, laetor; amorem
Atque tuum, mea qui commoda quaerit, amo.
Haec vates tuus ille, rotas dum scandit, ab Urbe,
Balthasar et laetus ad tua rura venit.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
