Latin
ENCOMIASTICA, 289. [287.] Ad Phoebum, de ejus imagine a Meuccio picta
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.289
Unproofread scanNot analysed yet
Quod debet cantor tibi, Phoebe, Meuccius, omne
Id pictor solvit largiter ille tibi.
Tu liquidam iuveni vocem, numerosque dedisti,
Ille tibi hanc, qua nil pulchrius est, faciem,
Qua visa poterat percelli scilicet ipsa,
Atque fugax Daphne forsitan esse minus.