Latin
ENCOMIASTICA, 324. [322.] Ad Barbaram, Barbara nomine, placida tamen et bona moribus
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.324
Unproofread scanNot analysed yet
Qui te tam duro, tam saevo nomine dixit,
Barbara, tam mitem, tam placidam, atque bonam,
Is liquidos, credo, lapides, atque aera durum,
Corvum album, nigram duxerit esse nivem,
Falsaque perversis cum dixerit omnia verbis,
Hoc mage perversum dixerit ille nihil.