Latin
ENCOMIASTICA, 327. [325.] Laudat Lagoidem, quae, ubi Pallas, nil choreis intenta, eximias art…
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.327
Unproofread scanNot analysed yet
Quod molles ductare choros te, dia Lagoi,
Non decet, id laudis nil tibi demeruit.
Illa etiam, in coetu fulget quae prima dearum,
Pallas lascivis nil valet in choreis,
Atque leves aliis lusus concedere gaudet:
Artes ipsa sibi vindicat eximias.