Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 386. [383.] Laudat pennam, quam Cinnae suo discipulo vates donat
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.386
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc anceps pennam, cycni quam dempsit ab ala,
Aptam olim campos nare per aerios,
Nunc atro niveam ductu signare papyrum,
Doctaque Palladiis condere verba notis,
Accipe, Cinna, tui munus nec sperne magistri,
Uti quo bene si munere non pigeat;
Fundet opes, auri quae vincant pondera, vincant
Omnes carorum divitias lapidum.
Nam caros lapides, atque aurum conficit aetas:
Quod fluit hinc, aetas perdere nulla potest.