Latin
ENCOMIASTICA, 388. [385.] Vates, quae de suis carminibus eventura, praedicit
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.388
Unproofread scanNot analysed yet
Saeclum triste iret quum vatibus, haec ego scripsi,
Atque, ut sunt, luci credere non timui.
Quae niger averso livor male spernet ocello,
Vivere sed pergent non minus illa tamen;
Atque aliquem invenient, qui se legat ac probet aequus,
Audax et media laudet in invidia.