Latin
ENCOMIASTICA, 395. [392.] Ad Fernandum, qui munus miserat
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.395
Unproofread scanNot analysed yet
Quae, Fernande, mihi misisti munera nuper,
Sunt vel Mopsopio dulcia melle magis;
Muneribus sed quem missis testaris amorem,
Is vero est ipsa dulcior ambrosia.