Latin
ENCOMIASTICA, 64. [62.] De Pio VI. Pontifice Maximo Obeliscus Quirinalis
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.64
Unproofread scanNot analysed yet
Parvus ego statuor celso heic in colle Quirini,
Atque sua Sextus me quoque servat ope.
Sarciri et fractum jussit, pulchreque poliri,
aeris et ornari lumine fulgiduli.
Principis haec magni laus est non ultima, curans
Grandia, quod parvum negligit ille nihil.