Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 7. Ad Bernardum Zamagnam
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae mihi dictarit versus, Bernarde, rogasti,
Musa, Thaliane, an candida Calliope?
Neutra mihi visa est, auditave: quod mihi de me
Testanti si non credis, utramque deam
Tute roga, visit nam te nunc, atque canenti
Certatim adspirans utraque diva favet.
Tempora me laetis transgressum versibus apta,
Si qua cano, ridens utraque diva fugit.