# Epigrammata 4.82

Rajmund Kunić, Epigrammata, ENCOMIASTICA, 82. [80.] Ad convictores Seminarii Romani, qui praepositum Societatis Jesu publ…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/4.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/4.82

O, flos Italiae, pubes generosa, beatam
Si quis Loyolae dicere vult sobolem,
Quod multa illorum cumulastis laude parentem,
Dicturum id vere non ego diffiteor.
Illa tamen multo esse beatior est mihi visa,
Tales eduxit sedula quod juvenes,
Praestantes Phoebi, praestantes Palladis arte,
Praestantes grato pectore et ex animo
Gaudentes, altrix ipsorum nacta parentem
Munere quod divum est eximio eximium.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
