Latin
ENCOMIASTICA, 86. [84.] De Florentia et Dante
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.86
Unproofread scanNot analysed yet
Te fraudum sedem ac sceleris, Florentia, Dantes
Ille tuus dixit: nec tamen eripuit
Splendoris tantum quantum dedit. Illa dolentis
Credita non ulli vana querela jacet,
Sed magis, atque magis tua laus viget; esse fereris
Quod semper Tusci patria Moeonidae.