Latin · Elegiac couplet
ENCOMIASTICA, 95. [93.] Ad Balthassarrem Odescalchium, de Homeri illustrationibus
Rajmund Kunić, Epigrammata 4.95
Unproofread scanNot analysed yet
Maeonidae interpres magnum mirabar Homerum
Nullis non illum vatibus anteferens;
Nunc magis at miror, diae quum fulgura lucis
Clara illi affundis, Balthasar eximie,
Atque, suis olim scripsit quae Popius Anglis,
Vis nota esse tuis non minus Ausonidis.
Urge opus incaeptum, lingua et mirandus utraque,
His patrios fines affice muneribus,
Atque doce, veri quae sit forma illa poetis,
Ignotam nostris quam doleo Arcadibus.