Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1024. [1018.] In Aulum, qui nullo labore vellet habere divitias, quas parvo sib…
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1024
Unproofread scanNot analysed yet
Fungitur exiguum munus, parvoque labore
Felix non parvas congerit Aulus opes.
Attamen et parvus laedit labor et sibi nullo
Stultus opes tantas stare velit pretio.
Ergo perpetuas iterat sine fine querelas,
Atque dolet vitae tristia fata suae.
Non secus ac doleat si rusticus hoc, sibi fructus
Quod ferat eximios non, nisi cultus ager,
Et fatuo revocet questu saecla aurea, foetus
Sponte sua tellus quum dabat omnigenos.