# Epigrammata 5.1024

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 1024. [1018.] In Aulum, qui nullo labore vellet habere divitias, quas parvo sib…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.1024
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.1024

Fungitur exiguum munus, parvoque labore
Felix non parvas congerit Aulus opes.
Attamen et parvus laedit labor et sibi nullo
Stultus opes tantas stare velit pretio.
Ergo perpetuas iterat sine fine querelas,
Atque dolet vitae tristia fata suae.
Non secus ac doleat si rusticus hoc, sibi fructus
Quod ferat eximios non, nisi cultus ager,
Et fatuo revocet questu saecla aurea, foetus
Sponte sua tellus quum dabat omnigenos.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
