Latin
SATYRICA, 103. In Cinnam nequiter simplicem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.103
Unproofread scanNot analysed yet
Nil tegit atque suam quod cuivis Cinna profatur
Nequitiam, simplex dicitur eximie;
Nam cur non audax potius, cassusque pudore,
Atque gravis castis auribus atque animis?
Improbus et patrat quod turpia nequiter et quod
Narrat, quae patrat nequiter, improbior.
Nequitiae finem quum vir pervenit ad ipsum,
Tum amat ipse suam prodere nequitiam.