Latin
SATYRICA, 1035. [1029.] "Non dicam ingenue quod tibi displiceat"
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1035
Unproofread scanNot analysed yet
Dic, ais, ingenue quae pecco: dicere possum,
Quando, Cinna, rogas, id tibi ego ingenue.
Sed ferus atque irae impatiens et laudis amator
Tu me audire, scio, non potes ingenue.