Latin
SATYRICA, 1056. [1050.] In Gelliam, credentem sibi laudi esse solam
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1056
Unproofread scanNot analysed yet
Quod sola es, laudi credis tibi. Nempe severos
Ob mores linqui, Gellia, sola putas.
Quid qui te laesi fugitant, cautique, lacessis
Queis male nil meritos, aspera dicta timent?
Hi quoque num, quaeso, mores odere severos?
Hos quod longe abigis, quid, rogo, laudis habet?