Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1060. [1054.] Ad Postumum, semper magis magisque inepta dicentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1060
Unproofread scanNot analysed yet
Multa Lupus dicit, multa et tu dicis inepte,
Postume, tu gravis es mi tamen, ille levis:
Spes etenim est, doctus post res ut dicat ineptas
Ille aliquid, nosci quod queat utiliter.
A te quod sperem, nihil est; effatus inepta,
Expecto, dicas semper inepta magis.
Disce aliquid, facies spem tu quoque, te quoque fantem
Qualiacumque aequis auribus excipiam.