# Epigrammata 5.1060

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 1060. [1054.] Ad Postumum, semper magis magisque inepta dicentem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.1060
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.1060

Multa Lupus dicit, multa et tu dicis inepte,
Postume, tu gravis es mi tamen, ille levis:
Spes etenim est, doctus post res ut dicat ineptas
Ille aliquid, nosci quod queat utiliter.
A te quod sperem, nihil est; effatus inepta,
Expecto, dicas semper inepta magis.
Disce aliquid, facies spem tu quoque, te quoque fantem
Qualiacumque aequis auribus excipiam.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
