Latin
SATYRICA, 1067. [1061.] In Cinnam. Poeta vult ab eo amari, non tantum ferri
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1067
Unproofread scanNot analysed yet
Cinna diu me fers: ferri mihi, Cinna, molestum est,
Suntque graves, video me quibus esse gravem.
Jam vel ama, vel ferre itidem si pergis, abibo,
Talem et te posthac non ego, Cinna, feram.