Latin
SATYRICA, 1084. [1078.] In Philippum, ridentem phrasim Latinam, tamquam non perfecte Lati…
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1084
Unproofread scanNot analysed yet
"Gliscere" quod "plausus" dixi, ridere, Philippe,
Incipis: O, risu digna, Philippe, tuo!
Pol si ridebis, quae nescis omnia, nusquam
Non risus fatuo gliscet in ore tibi.