Latin
SATYRICA, 1086. [1080.] In Aulum dicentem, poetam scribere "communia"
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1086
Unproofread scanNot analysed yet
Quae scribo dicis communia; forsitan et sunt;
Communis, credo, quod mihi sensus inest.
Tu, quem communi sensu ajunt, Aule, carere,
Scribe; id erit, quidquid scripseris, omne, tuum.