Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 111. Ad amatorem sibi de se plus aequo credentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.111
Unproofread scanNot analysed yet
Dicis amicitiam, quae foeda est nempe libido,
Ipsum et te fallis scilicet, Antigene,
Incestusque Paris, caeca tibi mente videris
Esse tamen casto castior Hyppolito.
At quicumque videt, qui te audit cumque loquentem,
Hic miser Idalio, dicit, ab igne calet.
Quid? Tibi tu, Antigene, soli . . . de te tibi soli,
Quam toti mavis credere tu populo?