# Epigrammata 5.111

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 111. Ad amatorem sibi de se plus aequo credentem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.111

Dicis amicitiam, quae foeda est nempe libido,
Ipsum et te fallis scilicet, Antigene,
Incestusque Paris, caeca tibi mente videris
Esse tamen casto castior Hyppolito.
At quicumque videt, qui te audit cumque loquentem,
Hic miser Idalio, dicit, ab igne calet.
Quid? Tibi tu, Antigene, soli ... de te tibi soli,
Quam toti mavis credere tu populo?

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
