Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1114. [1108.] "In Varum, quod nil scripserit ille suum"
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1114
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla est in scriptis Vari sententia, quam si
Carpas, scriptorem non vocet auxilio
Ille aliquem prima de classe. Hoc dicere magnum
Virgilium, hoc magnum dicere Moeoniden;
Haec Tulli doceat, divini haec dicta Platonis
Esse eadem iisdem perlita luminibus.
Vari ergo in scriptis nil carpam scilicet, unum
Hoc praeter, quod nil scripserit ille suum.