Latin
SATYRICA, 1145. [1139.] In Varronem , sua carmina spernentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1145
Unproofread scanNot analysed yet
Si mala sunt, scribo indoctus quae carmina, sperni
Illa tibi, Varro, digna ego confiteor,
Aut aliis potius (nam tu qui spernere possis
Jure mala, haud possis vel mala qui facere?)
Sin bona sunt, Varro, pecudem brutam reor esse,
Audet qui diae spernere mentis opus.