Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1149. [1143.] "Tangere enim ac tangi gaudet vitiosa libido"
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1149
Unproofread scanNot analysed yet
Foedus amicitiae simul ictum est, Postume, Pollam
Teque inter, dextrae dextraque juncta fuit.
Nil opus est istud nulla non luce novari,
Et vestras cupide jungier usque manus.
Quod semel est factum non turpiter, hoc, mihi crede,
Ambo jam facitis turpiter assidue.
Tangere enim ac tangi gaudet vitiosa libido:
Purus amor dulci pascitur alloquio.