Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1152. [1146.] [ 779] In Postumum datam fidem non tenentem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1152
Unproofread scanNot analysed yet
Quae dixi cuicumque semel, stant firma, labascit
Nec mihi coeptum unquam, Postume, consilium.
Te quoque firmum animi constanti mente putabam
Propositum atque datam posse tenere fidem.
Non potes, ut video: dicta et promissa retractas.
Heu stipula, heu siccis mobilior foliis!
I, quemvis alium posthac tibi quaere sodalem;
Odi ego, qui probrum non putat esse levem.