# Epigrammata 5.1152

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 1152. [1146.] [  779] In Postumum datam fidem non tenentem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.1152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.1152

Quae dixi cuicumque semel, stant firma, labascit
Nec mihi coeptum unquam, Postume, consilium.
Te quoque firmum animi constanti mente putabam
Propositum atque datam posse tenere fidem.
Non potes, ut video: dicta et promissa retractas.
Heu stipula, heu siccis mobilior foliis!
I, quemvis alium posthac tibi quaere sodalem;
Odi ego, qui probrum non putat esse levem.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
