Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1165. [1159.] In quemdam affirmantem "Foeminam cuilibet viro gratam esse"
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1165
Unproofread scanNot analysed yet
Juppiter egregium doctorem, arcana latentis
Omnia naturae qui penitus reserat
In lucem expromens ignota atque abdita rerum
Quas miro primus viderit ingenio!
Nuper ut oraclum ceu fundens pectore ab alto,
"Nulli non", inquit, "foemina grata viro est".
Obstupui occulti nil non cernentis acumen,
Cui Plato, cui magnus cedat Aristoteles.