Latin
SATYRICA, 1167. [1161.] "Quod mihi non tribuo, tribuam tibi?"
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1167
Unproofread scanNot analysed yet
Scripti ubi quid, sperno, abjectum; nec reddere suevi
Incudi quod non est bene compositum.
Tu quae scripsisti, vis lecta ut saepe refingam,
Elimem exactos lentus et ad numeros.
Quod mihi non tribuo, tribuam tibi? Non satis est, si,
Quo mea sunt, fuerint mi tua scripta loco.