# Epigrammata 5.1167

Rajmund Kunić, Epigrammata, SATYRICA, 1167. [1161.] "Quod mihi non tribuo, tribuam tibi?". Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.1167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rajmund-kunic/epigrammata/5.1167

Scripti ubi quid, sperno, abjectum; nec reddere suevi
Incudi quod non est bene compositum.
Tu quae scripsisti, vis lecta ut saepe refingam,
Elimem exactos lentus et ad numeros.
Quod mihi non tribuo, tribuam tibi? Non satis est, si,
Quo mea sunt, fuerint mi tua scripta loco.

---

Rajmund Kunić, Epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/kunic-r-epigr.xml.
