Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 12. [ 896] Ad Attalum poetam extemporalem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
Ultro quae in buccam veniunt, canis, Attale, raptim;
Inde tumes, vates mirus et esse putas.
Falleris: hoc nomen potis est vix ille mereri,
Acri qui expendit singula judicio,
Quem limae exercet durus labor, usque retractat
Carmina qui cura pervigil assidua.
Sic pauci: temere quo tu canis, Attale, pacto,
Nemo fuit lauro dignus Apollinea.