Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1214. [1208.] In cantore non ratio, sed judicat auris
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1214
Unproofread scanNot analysed yet
Cantori plaudis; nec scis, quae verba loquatur,
Sensa suis substent an satis apta modis.
Quid si discordet cantu sententia? Quid si
Res dura et molles dissideant numeri?
Scilicet id nihil est: captus dulcedine vocis
Non quaeris, quidnam vox sibi, Quinte, velit.
Nec ratio quidquam, verum omnia judicat auris,
Cassus mente omni cui placet ille sonus.
Sic brutas olim pecudes Rhodopeïus Orpheus
Non intellecto carmine detinuit.