Latin
SATYRICA, 1222. [1216.] Lycoris pulchra, sed languida et frigida
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1222
Unproofread scanNot analysed yet
Pulchra genas, oculo torpet languente Lycoris,
Atque solet quiddam cernere frigidulum.
Ergo placet multis, nullum at succendit amore
Assimilis pulchrae, quae caret igne, faci.