Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 125. Ad Quintum nihil cuiquam donantem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.125
Unproofread scanNot analysed yet
Scis, quae donantur, non perdi, Quinte; pusillis
Magna trahi haud raro munera muneribus.
Id tibi ubi fiat, si quid des, pol reor esse
Turpe, animo dignum nec satis ingenuo.
Turpius at, vel cum spe lucri, nil dare cuiquam
Velle tamen foedam propter avaritiem .
Jacturam ut metuens parvae si frugis arator
Foecunda nolit ponere semen humo.