Latin
SATYRICA, 1270. [1264.] Ad Aulum. In idem argumentum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1270
Unproofread scanNot analysed yet
Foemina cur coetu secluditur, Aule, virorum,
Ingenio quae par noscitur esse viris?
Virtutem, quod inest formoso in corpore, quanta est
(Pace tua dicam) spernere barbaries!
"Occultos" tanto dignos, o, crimine se se
Prorsum Cimmerias occulere in tenebras!