Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1307. [1301.] De Tullae judicio in Varo probando
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1307
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid agat Varus, mire facit omnia, Tulla
Judice. Nil rerum nescit et antevolat
Ingenio cunctos, cunctos sermone diserto:
Nullum habet aequalem, nullum et habet similem.
Judice sed Tulla est levius nihil, abstulit omnem,
Si qua fuit, mentem cui male sanus amor,
Quam si forte olim reddat, prior omnibus ipsa
Judicium dicet somnia vana suum.