Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1324. [1317.] In Glauciam dicentem, auctorem esse sibi addictum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1324
Unproofread scanNot analysed yet
Atque Deo possum quidvis parere jubenti,
Atque homini, quem mi praeficit ipse Deus.
His possum, ast aliis nequeo servire, sed audax
Pugno, gravi avertens libera colla jugo.
Hoc notum volui tibi, putide Glaucia, qui me
Addictum nuper dixeris esse tibi,
Atque tuo generi fidens opibusque, rogari
Quae timide ac modice me decet, imperitas.