Latin
SATYRICA, 1329. [1322.] Valedicit sodali Cinnamo, sibi soli amico
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1329
Unproofread scanNot analysed yet
Esse decet fido nil non commune sodali,
Quodque boni acciderit, Cinname, quodque mali.
Tu mala mi large impertis, sed quae bona cunque
Sunt tibi, me spreto, Cinname, solus habes.
Ergo vale: damni, curae, moeroris abunde,
Ut nihil ipse addas, mi reor esse domi.