Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1342. [1334.] In haec nostra tempora, quibus et primi vates mediocres sunt et p…
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1342
Unproofread scanNot analysed yet
Credo equidem et fateor, mediocribus esse poetis
Augusto quondam principe non licuit;
Esse loci quid enim potuisset talibus inter
Illa tot Aonii lumina prima chori,
Virgilios, Flaccos, teque Albi, teque Properti?
Verum hodie res ut perdita Apollinea est,
Et primi vatum sunt tam parvi atque pusilli,
Quod tum non licuit, jam reor, esse licet.