Latin
SATYRICA, 1365. [1357.] In Ponticum, in rebus nimium festinum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1365
Unproofread scanNot analysed yet
Pontice, quidquid agis, festinas, nec tamen unquam
Non sero peragis, Pontice, quidquid agis.
Nec miror; quid enim expedias, verso ordine rerum,
Cum pes atque manus consilium antevolat?