Latin
SATYRICA, 1369. [1361.] In Quintum, cur auctor illi irascatur
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1369
Unproofread scanNot analysed yet
Irasci facilem dicis me, Quinte, nec ipse
Diffiteor, nostrum saepe calere jecur.
Sed qui, ubi te video, poscit quum seria tempus,
Nil praeter nugas velle agitare leves,
Garrituque ullum longo non ponere finem,
Sed mihi, sed sociis obstrepere usque tuis,
Si possem nihil irasci, dic: mitis, an expers
Sensu omni atque merus dicerer esse stupor?