Latin
SATYRICA, 1372. [1364.] In Postumum omnium contemptorem
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1372
Unproofread scanNot analysed yet
Te tumidum esse, ajunt, vulgo et contemnere cunctos,
Atque hominum prae te despuere omne genus.
Hoc passim dicit quisquis te, Postume, novit,
Sed vere id dici ne rear id, faciunt
Multa quidem, in primis illud, quod nempe, tumere
Unde queas, in te, Postume, nil video.