Latin
SATYRICA, 1385. [1377.] In Quintum, justitiae divinae rigorem caveat
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1385
Unproofread scanNot analysed yet
Quae bene quis fecit, memini; male facta per auras
Omnia do rapidis, Quinte, ferenda Notis.
Est tamen, est oblita memor quae crimina servat,
Et nihil humanum negligit aequa Themis.
De me securus, ne quid succenseat illa;
Ne tibi pro merito saeviat illa, cave.