Latin · Elegiac couplet
SATYRICA, 1396. [1388.] Multa et magna loqui non es bene dicere
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1396
Unproofread scanNot analysed yet
Multa loqui non est bene dicere: multa loquentem,
Est nemo, qui te, Cinname, non fugiat.
Magna loqui non est bene dicere: magna loquentem,
Est nemo, qui te, Cinname, non fugiat.
Quidnam ergo est, inquis, bene dicere? Cinname, dicam,
Si potero. Est quiddam, quod placet auriculis,
Quod subit et vario miscet praecordia motu,
Est quiddam, paucis quod licet efficere,
Est quiddam, quod tu mente ista, corpore et isto,
Omnia si facias, non tamen efficies.