Latin
SATYRICA, 1398. [1390.] In Rullum cuidam oratori infensum
Rajmund Kunić, Epigrammata 5.1398
Unproofread scanNot analysed yet
Qui placet orator cunctis, cur displicet uni,
Rulle, tibi? Solus quod sapis in populo?
An magis, est medium quando nihil, an magis, omni
Quod solus mire desipis in populo?
Lippus ut est oculis ambobus, quin prope coecus,
Qui, quae sunt aliis candida, nigra videt.